

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 26: Versus 29
Non bibam.Non delectabor caeremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni praecipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quae modo mortalis est.Novum in regno Patris.Dicens illudnovum,hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur.Vobiscum,per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore.De hoc genimine,quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meae resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.